monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > uwbM.p.th.f.69.103 > csg75.5 > 67 > sectio 4 > 1 > 70 > sectio > sectio 23 > sectio 9 > sectio 14 > Isaias, 10 > sectio 25 > sectio 14 > sectio 11 > sectio 9 > 217 > 6 > sectio 10 > 55 > bsbClm6224.312 > Samuelis II, 2 > 43 > sectio 5 > sectio 6 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 11
Non est, quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaveris: perit aliqua cum viro, perit aliqua pro viro. illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. fer, socer, felicitatem tuam: magnum tibi quam parvo constat exemplum! in reliquum, ut iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur: exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret; sic, di, sit semper. Perseveras, socer? recipe filiam. ego, qui peccavi, poena dignus sum. quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e civitate, fugiam, exulabo; utcumque potero, desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.